Step 1 of 6 · Read it through once
Book 14 · section 25
Passage 1 of 1 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
At praesidium Legerda quod ferox iuventus clauserat non sine certamine expugnatum est: nam et proelium pro muris ausi erant et pulsi intra munimenta aggeri demum et inrumpentium armis cessere. quae facilius proveniebant, quia Parthi Hyrcano bello distinebantur. miserantque Hyrcani ad principem Romanum societatem oratum, attineri a se Vologesen pro pignore amicitiae ostentantes. eos regredientis Corbulo, ne Euphraten transgressi hostium custodiis circumvenirentur, dato praesidio ad litora maris rubri deduxit, unde vitatis Parthorum finibus patrias in sedes remeavere.