Step 1 of 6 · Read it through once
Book 14 · section 49
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Libertas Thraseae servitium aliorum rupit et postquam discessionem consul permiserat, pedibus in sententiam eius iere, paucis exceptis, in quibus adulatione promptissimus fuit A. Vitellius, optimum quemque iurgio lacessens et respondenti reticens, ut pavida ingenia solent. at consules perficere decretum senatus non ausi de consensu scripsere Caesari. ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo rescripsit nulla iniuria provocatum Antistium gravissimas in principem contumelias dixisse; earum ultionem a patribus postulatam et pro magnitudine delicti poenam statui par fuisse.