Step 1 of 6 · Read it through once
Book 14 · section 52
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Mors Burri infregit Senecae potentiam quia nec bonis artibus idem virium erat altero velut duce amoto et Nero ad deteriores inclinabat. hi variis criminationibus Senecam adoriuntur, tamquam ingentis et privatum modum evectas opes adhuc augeret, quodque studia civium in se verteret, hortorum quoque amoenitate et villarum magnificentia quasi principem supergrederetur. obiciebant etiam eloquentiae laudem uni sibi adsciscere et carmina crebrius factitare, postquam Neroni amor eorum venisset. nam oblectamentis principis palam iniquum detrectare vim eius equos regentis, inludere voces, quoties caneret. quem ad finem nihil in re publica clarum fore quod non ab illo reperiri credatur?