Step 1 of 6 · Read it through once
Book 14 · section 62
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Varius sermo et ad metum atque iram accommodatus terruit simul audientem et accendit. sed parum valebat suspicio in servo et quaestionibus ancillarum elusa erat. ergo confessionem alicuius quaeri placet cui rerum quoque novarum crimen adfingeretur. et visus idoneus maternae necis patrator Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, praefectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore odio, quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes aspiciuntur. igitur accitum eum Caesar operae prioris admonet: solum incolumitati principis adversus insidiantem matrem subvenisse; locum haud minoris gratiae instare si coniugem infensam depelleret.