Step 1 of 6 · Read it through once
Book 15 · section 27
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Mox iter L. Lucullo quondam penetratum, apertis quae vetustas obsaepserat, pergit. et venientis Tiridatis Vologesisque de pace legatos haud aspernatus, adiungit iis centuriones cum mandatis non immitibus: nec enim adhuc eo ventum ut certamine extremo opus esset. multa Romanis secunda, quaedam Parthis evenisse, documento adversus superbiam. proinde et Tiridati conducere intactum vastationibus regnum dono accipere et Vologesen melius societate Romana quam damnis mutuis genti Parthorum consulturum. scire quantum intus discordiarum quamque indomitas et praeferocis nationes regeret: contra imperatori suo immotam ubique pacem et unum id bellum esse.