Step 1 of 6 · Read it through once
Book 15 · section 28
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Non infensum nec cum hostili odio Corbulonis nomen etiam barbaris habebatur eoque consilium eius fidum credebant. ergo Vologeses neque atrox in summam et quibusdam praefecturis indutias petit: Tiridates locum diemque conloquio poscit. tempus propinquum, locus in quo nuper obsessae cum Paeto legiones erant barbaris delectus est ob memoriam laetioris ibi rei, Corbuloni non vitatus ut dissimilitudo fortunae gloriam augeret. neque infamia Paeti angebatur, quod eo maxime patuit quia filio eius tribuno ducere manipulos atque operire reliquias malae pugnae imperavit.