Step 1 of 6 · Read it through once
Book 15 · section 41
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Domuum et insularum et templorum quae amissa sunt numerum inire haud promptum fuerit: sed vetustissima religione, quod Servius Tullius Lunae et magna ara fanumque quae praesenti Herculi Arcas Evander sacraverat, aedesque Statoris Iovis vota Romulo Numaeque regia et delubrum Vestae cum Penatibus populi Romani exusta; iam opes tot victoriis quaesitae et Graecarum artium decora, exim monumenta ingeniorum antiqua et incorrupta, ut quamvis in tanta resurgentis urbis pulchritudine multa seniores meminerint quae reparari nequibant. fuere qui adnotarent xiiii Kal. Sextilis principium incendii huius ortum, et quo Senones captam urbem inflammaverint.