Step 1 of 6 · Read it through once
Book 15 · section 71
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Sed compleri interim urbs funeribus, Capitolium victimis; alius filio, fratre alius aut propinquo aut amico interfectis, agere grates deis, ornare lauru domum, genua ipsius advolvi et dextram osculis fatigare. atque ille gaudium id credens Antonii Natalis et Cervarii Proculi festinata indicia impunitate remuneratur. Milichus praemiis ditatus conservatoris sibi nomen, Graeco eius rei vocabulo, adsumpsit. e tribunis Gavius Silvanus quamvis absolutus sua manu cecidit; Statius Proxumus veniam quam ab imperatore acceperat vanitate exitus corrupit. exuti dehinc tribunatu Pompeius, Cornelius Martialis, Flavius Nepos Statius Domitius, quasi principem non quidem odissent sed tamen existimarentur.