Step 1 of 6 · Read it through once
Book 14
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quidem vera et periculo tota accusatione Oppianicus. neque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat; aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremo — id quod maximo malo illi causae fuit — hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat. oculi omnium iudicum non in Scamandrum sed in Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus incertusque voltus, crebra coloris mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta et manifesta faciebant. cum in consilium iri oporteret, quaesivit ab reo C. Gaius Iunius quaesitor ex lege illa Cornelia quae tum erat clam an palam de se sententiam ferri vellet.