Step 1 of 6 · Read it through once
Book 22
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
et audacia est, hinc pudor, honesta vita , nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi iudici causa, patimini veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt , ab eo invidiam discedere aliquando ad quem numquam accessisse culpam videtis. at enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium sed ad conciliationem gratiae. Tene hoc, Atti, dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione praeditum! sapientissimum esse dicunt eum cui quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime accedere illum qui alterius bene inventis obtemperet. in stultitia contra est.