Step 1 of 5 · Read it through once
Book 23
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
conciliandae causa, quadraginta istorum accessio milium quid valet? si, ut nos dicimus, ut quadragena milia nummum sedecim iudicibus darentur, non Archimedes melius potuit discribere . at enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium esse corruptum. immo vero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in iudicium numquam est vocata. ita multum agitata, ita diu iactata ista res est ut hodierno die primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam his iudicibus freta miserit. verum tamen ista multa iudicia quae sunt?