Step 1 of 5 · Read it through once
Book 26
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
et alia permulta quae illo iudicio in Staienum dicta sunt; hoc dico, eandem tum fuisse P. Publio et L. Lucio Cominiis, equitibus Romanis, honestis hominibus et disertis, controversiam cum Staieno quem accusabant quae nunc mihi est cum Attio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet; Staienus conciliandae gratiae causa se accepisse dicebat. inridebatur haec illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad Iuturnae , quibus subscripsit reges ab se in gratiam esse reductos.