Step 1 of 5 · Read it through once
Book 27
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
fuit. Fidiculanius quid fecisse dicebatur? accepisse a Cluentio HS cccc . cuius erat ordinis? senatorii . qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus. Acta est enim causa more maiorum sine vi, sine metu, sine periculo; dicta et exposita et demonstrata sunt omnia. adducti iudices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset sed, aliud si is iudex nihil scisset, nisi quae praeiudicia de eo facta esse constaret , audire praeterea nihil debuisse. tum etiam illi quinque qui imperitorum hominum rumusculos aucupati tum illum absolverunt iam suam clementiam laudari magno opere nolebant;