Step 1 of 5 · Read it through once
Book 28
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
publicis iam tum florente re publica floruerunt. ex eodem numero L. Lucius Cassius, Cn. Gnaeus Heius pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. atque in his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi, P. Publius Saturius, in eadem sententia fuit. O innocentiam Oppianici singularem! quo in reo qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnavit constans existimatur. haec tum agente Quinctio neque in contione neque in iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in dicendo licebat.