Step 1 of 5 · Read it through once
Book 31
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
condemnarit, is omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis suae partem reciperabit; quos autem ipse L. Lucius Gellius et Cn. Gnaeus Lentulus, duo censores, clarissimi viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt, ei non modo in senatum redierunt sed etiam illarum ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt. neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset. quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec ignominiae causa praetermissa est .