Step 1 of 5 · Read it through once
Book 35
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeret quem diligebat. sed tu, Atti, consideres censeo diligenter utrum censorium iudicium grave velis esse an Egnati. si Egnati, leve est quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Cn. Gnaeum Egnatium quem tu gravem esse vis ex senatu eiecerunt; sin autem censorium , hunc Egnatium quem pater censoria subscriptione exheredavit censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt. at enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse iudicium. quo modo? suscepit causam. an potuit rem delatam eius modi repudiare?