Step 1 of 5 · Read it through once
Book 36
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
pro testimonio dixi, et illa oratio potius temporis mei quam iudici et auctoritatis fuit. cum enim accusarem et mihi initio proposuissem ut animos et populi Romani et iudicum commoverem, cumque omnis offensiones iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem, istam rem quae tam populariter esset agitata praeterire non potui. sed errat vehementer, si quis in orationibus nostris quas in iudiciis habuimus auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur. omnes enim illae causarum ac temporum sunt, non hominum ipsorum aut patronorum. nam si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem.