Step 1 of 5 · Read it through once
Book 40
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
in plebem tulit. postea L. Lucius Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis, populum Romanum quem ab hoc genere liberum acceperat adligare novo quaestionis genere ausus non est. quod si fieri posse existimasset, pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem proscriptionis suae qua est usus in veteres iudices in hanc unam quaestionem contulisset . nec nunc quicquam agitur — mihi credite, iudices, et prospicite id quod providendum est — nisi ut equites Romani in huiusce legis periculum concludantur ; neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis.