Step 1 of 5 · Read it through once
Book 45
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
idcirco illum vita frui noluit, adeone erat stultus ut illam quam tum ille vivebat vitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti ab omnibus, quem propter animi importunitatem nemo recipere tecto, nemo adire , nemo adloqui, nemo aspicere vellet? huius igitur habitus vitae invidebat? hunc si acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime vivere velle debebat? huic mortem maturabat inimicus, quod illi unum in malis erat perfugium calamitatis? qui si quid animi et virtutis habuisset, ut multi saepe fortes viri in eius modi dolore, mortem sibi ipse conscisset, huic quam ob rem id vellet inimicus offerre quod ipse sibi optare deberet? nam nunc quidem quid tandem illi mali mors attulit?