Step 1 of 5 · Read it through once
Book 48
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
eadem de re triennio post isdem de hominibus nullo adhibito non dicam viro, ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in fili caput quaestionem habere conata es ? an hoc dicitis — mihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi adhuc non esse hoc dictum mementote — cum haberetur de furto quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? hoc uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa veritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, quod aut ei qui in fraude callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur.