Step 1 of 5 · Read it through once
Book 50
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
adfinitatum discidia vidimus , haec mulier satis firmum accusatorem filio suo fore neminem putavit, nisi qui in matrimonium sororem eius ante duxisset. ceteri novis adfinitatibus adducti veteres inimicitias saepe deponunt; illa sibi ad confirmandas inimicitias adfinitatis coniunctionem pignori fore putavit. neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio suo compararet sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret. hinc enim illae sollicitationes servorum et minis et promissis, hinc illae infinitae crudelissimaeque de morte Oppianici quaestiones, quibus finem aliquando non mulieris modus sed amicorum auctoritas fecit.