Step 1 of 5 · Read it through once
Book 6
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
necessarios convocavit et ab eis flens petivit ut negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. haec cum agere instituisset, oppressa morbo est. itaque testamentum fecit eius modi ut illi filio HS cccc milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eis diebus paucis est mortua . propinqui tamen illi, quem ad modum viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum M. Marcum Aurium cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt.