Step 1 of 5 · Read it through once
Book 7
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
occiderat — concupivit. Vtrum impudentior hic qui postulet, an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite. petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno opere contendit. illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum viri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet ille tris filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae nuptiis adferebatur.