Step 1 of 5 · Read it through once
Book 101
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ea auctione inventus est nemo. hominem ridiculum qui se exserere aere alieno putet posse, cum vendat aliena. nam quid ego de Trebellio dicam? quem ultae videntur Furiae debitorum; vindicem enim novarum tabularum novam tabulam vidimus . quid de T. Planco ? quem praestantissimus civis , Aquila, Pollentia expulit et quidem crure fracto: quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire potuisset! lumen et decus illius exercitus paene praeterii, T. Annium Cimbrum, Lysidici filium, Lysidicum ipsum , quoniam omnia iura dissolvit, nisi forte iure Germanum Cimber occidit.