Step 1 of 5 · Read it through once
Book 104
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
sanguine et de spiritu decertat; ante provinciam sibi decretam audiet quam potuerit tempus ei rei datum suspicari. vereor ne exercitus quoque nostri qui non dilectus necessitate, sed voluntariis studiis se ad rem publicam contulerunt tardentur animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello cogitatum putabunt. quod si provinciae consulibus expetendae videntur, sicut saepe multis clarissimis viris expetitae sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus civitatis; qui ita conservandus est ut id signum quod de caelo delapsum Vestae custodiis continetur ; quo salvo salvi sumus futuri. tunc vel in caelum vos , si fieri potuerit , umeris nostris tollemus;