Step 1 of 5 · Read it through once
Book 105
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Cassius multis iam in rebus ipse sibi senatus fuit . necesse est enim in tanta conversione et perturbatione omnium rerum temporibus potius parere quam moribus. nec enim nunc primum aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriae legem sanctissimam et morem optimum iudicavit. itaque si ad nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego pro decreto putarem, cum essent tales virtute, auctoritate, nobilitate ei summi viri quorum alterius iam nobis notus esset exercitus, alterius auditus. num igitur Brutus exspectavit decreta nostra, cum studia nosset? neque enim est in provinciam suam Cretam profectus: in Macedoniam alienam advolavit; omnia sua putavit quae vos vestra esse velitis;