Step 1 of 5 · Read it through once
Book 107
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Syriamque immani Parthorum impetu liberavit. maximam eius et singularem laudem praetermitto; cuius enim praedicatio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius quam vocis testimonio conservemus. animadverti , patres conscripti, exaudivi etiam nimium a me Brutum ornari; Cassio vero sententia mea dominatum et principatum dari. quos ego orno? nempe eos qui ipsi sunt ornamenta rei publicae. quid ? D. Brutum nonne omnibus sententiis semper ornavi? num igitur reprehenditis ? an Antonios potius ornarem , non modo suarum familiarum sed Romani nominis probra atque dedecora? an Censorinum ornem in bello hostem, in pace sectorem? an cetera ex eodem latrocinio naufragia conligam?