Step 1 of 6 · Read it through once
Book 108
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
vincunt aetatibus; nimirum etiam auctoritate vincunt. id enim bellum gerunt quod ab omnibus gentibus comprobatur. itaque his praemia promissa sunt, illis persoluta. fruantur illi suis , persolvantur his quae spopondimus. id enim deos immortalis spero aequissimum iudicare. quae cum ita sint, eam quam dixi sententiam vobis, patres conscripti, censeo comprobandam. IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA DVODECIMA etsi minime decere videtur, patres conscripti, falli, decipi, errare eum cui vos maximis saepe de rebus adsentiamini , consolor me tamen quoniam vobiscum pariter et una cum sapientissimo consule erravi. nam cum duo consulares spem honestae pacis nobis attulissent, quod erant familiares M.