Step 1 of 5 · Read it through once
Book 110
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
et mollietur atque illud pulcherrimum nomen amittet: excident gladii, fluent arma de manibus. senatum enim secuta non arbitrabitur se graviore odio debere esse in Antonium quam senatum. pudet huius legionis, pudet quartae quae pari virtute nostram auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum, sed ut hostem et oppugnatorem patriae reliquit Antonium; pudet optimi exercitus qui coniunctus est ex duobus, qui iam lustratus, qui profectus ad Mutinam est; qui si pacis, id est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem, insistet certe. quid enim revocante et receptui canente senatu properet dimicare?