Step 1 of 5 · Read it through once
Book 112
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
pulcherrimae tuae quibus a te excitatus senatus, inflammatus populus Romanus non solum audivit sed etiam didicit nihil esse homini Romano foedius servitute? idcircone saga sumpsimus, arma cepimus, iuventutem omnem ex tota Italia excussimus , ut exercitu florentissimo et maximo legati ad pacem mitterentur? si accipiendam, cur non rogamur? si postulandam, quid timemus? in hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscear in quo ne si dissensero quidem a ceteris sciturus populus Romanus sit? ita fiet ut si quid remissum aut concessum sit, meo semper periculo peccet Antonius, cum ei peccandi potestas a me concessa videatur. quod si habenda cum M.