Step 1 of 5 · Read it through once
Book 116
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
libertate et salute rei publicae nimis feroces et ad suam vim omnia nostra consilia revocantes. Horum ego cogitationem non vereor; impetum pertimesco. haec quoque tanta pericula si effugero, satisne tutum reditum putatis fore? cum enim et vestram auctoritatem meo more defendero et meam fidem rei publicae constantiamque praestitero, tum erunt mihi non ei solum qui me oderunt sed illi etiam qui invident extimescendi. custodiatur igitur vita rei publicae mea , quoad vel dignitas vel natura patietur, patriae reservetur, mors aut necessitatem habeat fati aut, si ante oppetenda est, oppetatur cum gloria.