Step 1 of 5 · Read it through once
Book 118
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
tamquam pignora iniuriae, tum sapientiae vocem audire videar eique uti deo paream. itaque si receptis illis esse possumus liberi, vincamus odium pacemque patiamur; sin otium incolumibus eis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse fortunam. aut enim interfectis illis fruemur victrice re publica aut oppressi—quod omen avertat Iuppiter!—si non spiritu, at virtutis laude vivemus. at enim nos M. Lepidus , imperator iterum, pontifex maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. nullius apud me, patres conscripti, auctoritas maior est quam M. Lepidi vel propter ipsius virtutem vel propter familiae dignitatem.