Step 1 of 6 · Read it through once
Book 121
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
conlegam esse malebat. qui si reliquis flagitiis et sceleribus abstinere potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. nam si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat? et si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? itaque illo interfecto qualem in nos eum esse voluit, talis ipse in ceteros exstitit. qua enim in barbaria quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Caesare dominante veniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto. hoc archipirata—quid enim dicam tyranno?—haec subsellia ab Ituraeis occupabantur.