Step 1 of 5 · Read it through once
Book 124
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset. quo scelere damnatus in eam urbem rediit armis, unde excesserat legibus. sed hoc ei commune cum pluribus sui similibus . illud tamen non verum in hoc Planco quod proverbi loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura fracta essent. fracta sunt et vivit. hoc tamen, ut alia multa, Aquilae referatur acceptum. est etiam ibi Decius, ab illis, ut opinor, Muribus Deciis ; itaque Caesaris munera arrosit : Deciorum quidem multo intervallo per hunc praeclarum virum memoria renovata est. Saxam vero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum plebis videremus quem civem numquam videramus?