Step 1 of 6 · Read it through once
Book 131
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
libertatis vocando, nisi ut D. Brutus liberaretur ? A quo populus Romanus frequens ita salutem D. Bruti una voce depoposcit ut eam non solum commodis suis sed etiam necessitati victus anteferret. quod sperare nos quidem debemus, patres conscripti, aut inibi esse aut iam esse confectum: sed spei fructum rei convenit et evento reservari ne aut deorum immortalium beneficium festinatione praeripuisse aut vim fortunae stultitia contempsisse videamur. sed quoniam significatio vestra satis declarat quid hac de re sentiatis, ad litteras veniam quae sunt a consulibus et a pro praetore missae, si pauca ante quae ad ipsas litteras pertineant dixero.