Step 1 of 5 · Read it through once
Book 134
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum spe tum timore moderari? quod si quis de contentione principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. tu , si ego de re publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties? aut , si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? nollem , primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. sed si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset optatius?