Step 1 of 6 · Read it through once
Book 135
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos voluit expulit, quos potuit occidit: supplicationis mentio nulla. grave bellum Octavianum insecutum est: supplicatio Cinnae nulla victori . Cinnae victoriam imperator ultus est Sulla: nulla supplicatio decreta a senatu. ad te ipsum, P. Servili, num misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna Pharsalia? num te de supplicatione voluit referre? profecto noluit. at misit postea de Alexandrea, de Pharnace: Pharsaliae vero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim civis pugna illa sustulerat quibus non modo vivis sed etiam victoribus incolumis et florens civitas esse posset. quod idem contigerat superioribus bellis civilibus.