Step 1 of 5 · Read it through once
Book 17
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
compositionis auctor esse non destiti, meaque illa vox est nota multis: Vtinam, Cn. Pompei , cum C. Caesare societatem aut numquam coisses aut numquam diremisses! fuit alterum gravitatis, alterum prudentiae tuae. haec mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de re publica consilia fuerunt. quae si valuissent, res publica staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia concidisses. sed haec vetera, illud vero recens, Caesarem meo consilio interfectum. iam vereor, patres conscripti, ne, quod turpissimum est, praevaricatorem mihi apposuisse videar, qui me non solum meis laudibus ornaret sed etiam oneraret alienis. quis enim meum in ista societate gloriosissimi facti nomen audivit?