Step 1 of 5 · Read it through once
Book 19
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
liberati sunt, ab eodem amplissimis praemiis dignissimos iudicatos. itaque iam retexo orationem meam. scribam ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerent sitne verum, ne cui negent. etenim vereor ne aut celatum me illis ipsis non honestum aut invitatum refugisse mihi sit turpissimum. quae enim res umquam, pro sancte Iuppiter! non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta maior; quae gloriosior, quae commendatior hominum memoriae sempiternae? in huius me tu consili societatem tamquam in equum Troianum cum principibus includis? non recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis. tanta enim res est ut invidiam istam quam tu in me vis concitare cum laude non comparem.