Step 1 of 5 · Read it through once
Book 20
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
subtimes ne ad te hoc crimen pertinere videatur? libero te metu: nemo credet umquam; non est tuum de re publica bene mereri; habet istius pulcherrimi facti clarissimos viros res publica auctores; ego te tantum gaudere dico, fecisse non arguo. respondi maximis criminibus: nunc etiam reliquis respondendum est. castra mihi Pompei atque illud omne tempus obiecisti. quo quidem tempore si, ut dixi, meum consilium auctoritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus; res publica non tot duces et exercitus amisisset. fateor enim me, cum ea quae acciderunt providerem futura , tanta in maestitia fuisse quanta ceteri optimi cives, si idem providissent, fuissent.