Step 1 of 5 · Read it through once
Book 21
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
sunt, interdum animis relaxantur. quod autem idem maestitiam meam reprehendit, idem iocum, magno argumento est me in utroque fuisse moderatum. hereditates mihi negasti venire. Vtinam hoc tuum verum crimen esset! plures amici mei et necessarii viverent. sed qui istuc tibi venit in mentem? ego enim amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus rettuli . quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse te. me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur; te is quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit heredem . et quidem vide quam te amarit is qui albus aterne fuerit ignoras. fratris filium praeterit , Q.