Step 1 of 5 · Read it through once
Book 24
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
est, non memoria deleta. dum genus hominum, dum populi Romani nomen exstabit—quod quidem erit, si per te licebit , sempiternum—tua illa pestifera intercessio nominabitur. quid cupide a senatu, quid temere fiebat, cum tu unus adulescens universum ordinem decernere de salute rei publicae prohibuisti, neque semel , sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi passus es? quid autem agebatur nisi ne deleri et everti rem publicam funditus velles, cum te neque principes civitatis rogando neque maiores natu monendo neque frequens senatus agendo de vendita atque addicta sententia movere potuit ?