Step 1 of 5 · Read it through once
Book 32
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum; sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseet , faciat quod in porticu Minucia fecit. quae potest esse turpitudinis tantae defensio? cupio audire, ut videam ubi rhetoris sit tanta merces, ubi campus Leontinus appareat . sedebat in rostris conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus. escendis , accedis ad sellam—ita eras Lupercus ut te consulem esse meminisse deberes—diadema ostendis. gemitus toto foro. Vnde diadema? non enim abiectum sustuleras, sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. tu diadema imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebat .