Step 1 of 5 · Read it through once
Book 34
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
nundinis deminutum est. Vbi est septiens miliens quod est in tabulis quae sunt ad Opis ? funestae illius quidem pecuniae, sed tamen quae nos , si eis quorum erat non redderetur, a tributis posset vindicare. tu autem quadringentiens sestertium quod Idibus Martiis debuisti quonam modo ante Kalendas Aprilis debere desisti ? sunt ea quidem innumerabilia quae a tuis emebantur non insciente te, sed unum egregium de rege Deiotaro, populi Romani amicissimo, decretum in Capitolio fixum: quo proposito nemo erat qui in ipso dolore risum posset continere. quis enim cuiquam inimicior quam Deiotaro Caesar?