Step 1 of 5 · Read it through once
Book 35
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
post M. Bruti decessum potuit liberari, cum Creta nihil ad Brutum Caesare vivo pertineret? at huius venditione decreti—ne nihil actum putetis—provinciam Cretam perdidistis. omnino nemo ullius rei fuit emptor cui defuerit hic venditor. et de exsulibus legem quam fixisti Caesar tulit? nullius insector calamitatem: tantum queror, primum eorum reditus inquinatos quorum causam Caesar dissimilem iudicarit; deinde nescio cur non reliquis idem tribuas: neque enim plus quam tres aut quattuor reliqui sunt. qui simili in calamitate sunt , cur tua misericordia non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui?