Step 1 of 5 · Read it through once
Book 40
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
malis quae ab illo rei publicae sunt inusta hoc tamen boni est quod didicit iam populus Romanus quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus caveret. haec non cogitas, neque intellegis satis esse viris fortibus didicisse quam sit re pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum tyrannum occidere? an , cum illum homines non tulerint, te ferent? certatim posthac, mihi crede, ad hoc opus curretur neque occasionis tarditas exspectabitur. respice , quaeso, aliquando rem publicam, M. Antoni, quibus ortus sis, non quibuscum vivas considera: mecum, ut voles : redi cum re publica in gratiam. sed de te tu videris; ego de me ipse profitebor.