Step 1 of 5 · Read it through once
Book 44
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
contumeliosus in edictis, quam barbarus, quam rudis! primum in Caesarem ut maledicta congessit deprompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum suorum! quis enim hoc adulescente castior, quis modestior, quod in iuventute habemus inlustrius exemplum veteris sanctitatis? quis autem illo qui male dicit impurior? ignobilitatem obicit C. Caesaris filio cuius etiam natura pater, si vita suppeditasset, consul factus esset. Aricina mater. Trallianam aut Ephesiam putes dicere. videte quam despiciamur omnes qui sumus e municipiis id est, omnes plane: quotus enim quisque nostrum non est?