Step 1 of 5 · Read it through once
Book 47
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
felicem utrumque! nihil enim maluerunt . C. Antonius Macedoniam. hunc quoque felicem! hanc enim habebat semper in ore provinciam. C. Calvisius Africam. nihil felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. deinde M. Cusini Sicilia , Q. Cassi Hispania. non habeo quid suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas fuisse. O C. Caesar—adulescentem appello—quam tu salutem rei publicae attulisti, quam improvisam, quam repentinam! qui enim haec fugiens fecit, quid faceret insequens? etenim in contione dixerat se custodem fore urbis, seque usque ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum.