Step 1 of 6 · Read it through once
Book 52
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
iudicavit? excludit provincia; exercitu obsistit ; Galliam totam hortatur ad bellum, ipsam sua sponte suoque iudicio excitatam. si consul Antonius, Brutus hostis: si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius. num igitur utrum horum sit dubitare possumus? atque ut vos una mente unaque voce dubitare vos negatis, sic modo decrevit senatus, D. Brutum optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defenderet . A quo defenderet? nempe ab hoste: quae est enim alia laudanda defensio? deinceps laudatur provincia Gallia meritoque ornatur verbis amplissimis ab senatu quod resistat Antonio.