Step 1 of 5 · Read it through once
Book 54
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA QVINTA nihil umquam longius his Kalendis Ianuariis mihi visum est, patres conscripti: quod idem intellegebam per hos dies uni cuique vestrum videri. qui enim bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant; nos autem, tum cum maxime consilio nostro subvenire communi saluti oporteret, in senatum non vocabamur . sed querelam praeteritorum dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur.